104
Verum in his sunt quidem virtutis opera magna, sed maiora fortunae. M.
Sergio, ut equidem arbitror, nemo quemquam hominum iure praetulerit, licet
pronepos Catilina gratiam nomini deroget. secundo stipendio dextram
manum perdidit; stipendis duobus ter et viciens vulneratus est, ob id neutra
manu, neutro pede satis utilis, uno tantum salvus, plurimis postea stipendiis
debilis miles. his ab Hannibale captus -- neque enim cum quolibet hoste res fuit
--, his vinculorum eius profugus, in viginti mensibus nullo non die in catenis
aut compedibus custoditus.

105
sinistra manu sola quater pugnavit, uno die duobus equis insidente eo
suffossis. dextram sibi ferream fecit eaque religata proeliatus Cremonam
obsidione exemit, Placentiam tutatus est, duodena castra hostium in Gallia
cepit, quae omnia ex oratione eius apparent habita cum in praetura sacris
arceretur a collegis ut debilis, quos hinc coronarum acervos constructurus
hoste mutato!
106

etenim plurimum refert, in quae cuiusque virtus tempora inciderit. quas Trebia
Ticinusve aut Trasimennus civicas deder? quae Cannis corona merita, unde
fugisse virtutis summum opus fuit? ceteri profecto victores hominum fuere,
Sergius vicit etiam fortunam.